- CULEUS
- CULEUSet eum, Graece κουλεὸς, Aeolibus; pro κολεὸς, saccus est ex lino, corio, vel cannabe. Sed corio inprimis. Hincque poena sacrilegorum primo, dein patricidarum apud Romanos: apud quos particidae sanguineis virgis verberati, Culeo, ex corio vel bovis vel asini facto, cum cane, simia, gallo et serpente, simillimis huic monstro feris, inclusi in mare coniciebantur. Vide infra, ubi de Parricidis. Ad quorum exemplum postea et alii sontium perditiores, quique maxime exosi, vel ante vel post supplicium, culeo inseri coeperunt; quod coriis involvere Vitruvius, Graeci καταβυρσοῦν, item καταῤῤάψαι εἰς ἀςκὸν dixêre. quomodo Cleomedem suicidam, in culeum capite tenus insutum cruci affigi apud Plut. Ptolemaeus iussit. De adulteris, vide supra, uti de culei in penuriis puniendis usu apud Hebraeos, infra ubi de Penuria. Sed et liquidorum mensura fuit apud Romanos maxima, amphoras 20. contmens. Plin. l. 14. c. 4. Cato denos culeos redire ex iugeribus scripsit (vinearum) efficacibus exemplis, non maria plus tentata conferre mercatori, non in Rubrum littus Indicumve merces petitas, quam sedulum ruris laborem. Et paulo ante, Anneo Seneca --- tanto praedii eius amore capto, ut non puderet --- tradere palmam eam emptis quadruplicato vineis --- intra decinum fere curae annum: digna opera, quae in Caecubis Setinisque agris proficeret: quando et postea saepenumero septenos culeos singula iugera, hoc est, amphoras centenas quadragenas musti dedêre etc. Sed in prioribus verbis sexends urnas, habet Columella, l. 3. c. 3. Quindenos culeos legit Fulv. Ursinus ad Varronem de Re Rust. l. 1. c. 2. p. 15. uti notat Dalechampius, Not. ad Plinium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.